-
nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.
- (아풀레이우스, 변명 54:15)
-
"Prima huiusce divinationis experimenta, nec mirum licet modicum istum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis velut sui parentis, quid is esset editurus in aetheris vertice divino praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare."
- (아풀레이우스, 변신, 2권 12:4)
-
cum denique iam luce clarissima vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas, Graecorum genuino sermone nomen augustum Caesaris invocare temptavi, et " O " quidem tantum disertum ac validum clamitavi, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui:
- (아풀레이우스, 변신, 3권 26:3)
-
"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
- (아풀레이우스, 변신, 5권257)
-
"Quo metu statim completo caelesti theatro, pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enuntiat:"
- (아풀레이우스, 변신, 6권 1:168)
-
Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat.
- (아풀레이우스, 변신, 8권 19:3)
-
Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis:
- (아풀레이우스, 변신, 9권 27:1)
-
quibus autem verbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus, ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad vos quae ignoravi possum enuntiare, sed quae plane comperi ad istas litteras proferam.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 7:5)
-
Sed ne quis indignationis meae reprehendat impetum, secum sic reputans:
- (아풀레이우스, 변신, 10권 33:5)
-
ergo quod solum potest sine piaculo ad profanorum intellegentias enuntiari, referam.
- (아풀레이우스, 변신, 11권 23:15)
-
Sed arbitror dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem, quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam.
- (아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 2:1)
-
Video etiam interdum vitia mea, sed haec malo audire a melioribus, ne, cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar et meticulosam potius mihi videar in me quam iustam tulisse sententiam.
- (아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:15)
-
Volebat addi sancta Melania et aeris morbidi causationem, sed illius responsione reprehensa est.
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:3)
-
Quis enim facile invenitur, qui velit reprehendi?
- (아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:3)
-
Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem?
- (아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:6)