라틴어 문장 검색

aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
iam despumavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 13:3)
cum aliquid lacrimarum adfectus effuderit et, ut ita dicam, despumaverit, non esse tradendum animum dolori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:2)
Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consumatur calor nimiusque ille fervor despumet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 104:1)
Uidetur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti uerbo Dei, ad capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei praecepta sufficerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:14)
namque hic liber non profitetur, unde architectura nascatur, sed unde origines aedificiorum sunt institutae et quibus rationibus enutritae et progressae sint gradatim ad hanc finitionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장33)
ad regulam et libellam summo libramento cote despumato redditur species nigri pavimenti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장21)
quae non aliter possunt fieri, nisi, cum terrenus umor suis proprietatibus saporis in radicibus sit infusus, enutrit materiam, per quam egrediens ad cacumen profundat proprium loci et generis sui fructus saporem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장52)
aut in quas despumaverit luna, sicut Lucanus donec subpositas propius despumet in herbas (6.506):
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5132)

SEARCH

MENU NAVIGATION