라틴어 문장 검색

in aegyptiis autem supra columnas epistylia et ab epistyliis ad parietes, qui sunt circa, inponenda est contignatio, supra coaxationem pavimentum, subdiu ut sit circumitus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장48)
reliqua pars praeter cymatium dividenda est in partes XII, et earum trium ima fascia est facienda, secunda IIII, summa V. item zophorus supra epistylium quarta parte minus quam epistylium;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장47)
item si doricis epistyliis in coronis denticuli sculpentur aut in pulvinatis columnis ex ionicis epistyliis [capitulis] exprimentur triglyphi, translatis ex alia ratione proprietatibus in aliud genus operis offendetur aspectus aliis ante ordinis consuetudinibus institutus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장30)
Cum autem scapos omnes ita vexerant et instabant epistyliorum vecturae, filius Chersiphronos Metagenes transtulit ex scaporum vectura etiam in epistyliorum deductione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장54)
Capitulis perfectis, deinde columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat [symmetria epistyliorum], epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION