라틴어 문장 검색

ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 363:2)
Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 15장2)
tum dictator magistro equitum equitibusque, tum ex montibus Quinctio accito proelium ciens ipse in sinistrum cornu, quod, incendio similius quam proelio, territum cesserat flammis, accurrit claraque voce Fumone victi inquit, velut examen apum loco vestro exacti inermi cedetis hosti?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 360:1)
Contra quem Franci pugnaverunt, et, finito proelio, pagani, equis inventis, equites facti sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 62 65:2)
Cum pedites levi armatura electi ad pugnam equitibus nostris necopinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:4)
Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:4)
Nam XXXVI legio, cum extra fossam in equites regis impetum fecisset, adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret aversosque hostis aggrederetur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:3)
Duobus his unius diei proeliis Caesar desideravit milites DCCCCLX et notos equites Romanos Tuticanum Gallum, senatoris filium, C.
(카이사르, 내란기, 3권 71:1)
nec Antonius ultra institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam anceps proelii fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflictaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장8)
nam omnis ex proelio integer discessit ita ut sint amplius equitum milia quinque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 34 1:5)
itaque vel tu ad prima signa proelium sustine, ego inducam in pugnam equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 243:2)
inde composite agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 296:1)
Et erat numerus exercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta duo docti ad proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장30)
Ceciderunt eo proelio splendidi atque inlustres viri non nulli, equites Romani.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:10)
Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit: laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC summittit, quos ab initio habere secum instituerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 13장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION