라틴어 문장 검색

Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
" Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 115:5)
Inposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.9)
Verbera, laminae, eculeus, quicquid antiqua saeuitia inuenerat, quicquid adiecerat noua - quid amplius dicam?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.19)
A. 2.553 Et quia soletis mihi molesti esse de FVSCO, quid fuerit, quare nemo uideretur dixisse cultius, ingeram uobis Fuscinas explicationes.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:9)
in me caeruleo fuscina sumpta deost.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 716)
ad Sinuessam bos eculeum peperit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 417:2)
eculeus Reate cum quinque pedibus natus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 24:1)
Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 129:1)
et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION