라틴어 문장 검색

omnium istarum civitatium, quas nunc magnificas ac nobiles audis, vestigia quoque tempus eradet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 10:2)
Id autem unum bonum est, quod numquam defringitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 2:4)
Omnem ex animo erade nequitiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:4)
Non numquam usu beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur.
(세네카, 행복론, Liber VI 6:1)
numquam tantum virtus extinguitur, ut non certiores animo notas im- primat, quam ut illas eradat ulla mutatio.
(세네카, 행복론, Liber VII 100:6)
ponatur omnis ira et ex animo tumor erasus abeat.
(세네카, Thyestes 531:1)
serica nam taceo uulsi carpenta nepotis atque armillatos colla Molossa canis, qui dabit immundae uenalia fata saginae, uincet ubi erasas barba pudenda genas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 815)
Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant, consensu tamen publico crudelitas postea erasa est, in pudoris notam capitis poena conversa est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 9:1)
at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION