라틴어 문장 검색

Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
아니면 누가 그분께 무엇을 드린 적이 있어 그분의 보답을 받을 일이 있겠습니까?” (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 11장35)
non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: " Mihi vindicta, ego retribuam ", dicit Dominus.
사랑하는 여러분, 스스로 복수할 생각을 하지 말고 하느님의 진노에 맡기십시오. 성경에서도 “복수는 내가 할 일, 내가 보복하리라.” 하고 주님께서 말씀하십니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 12장19)
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.
그는 여러분이 나를 위하여 못 다한 봉사를 마저 채우려고, 목숨을 걸고 그리스도를 위하여 일하다가 죽음에까지 가까이 갔던 사람이기 때문입니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 2장30)
Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
우리가 여러분 덕분에 우리의 하느님 앞에서 누리는 이 기쁨을 두고, 하느님께 어떻게 감사를 드려야 하겠습니까? (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 3장9)
in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
모든 일에 감사하십시오. 이것이 그리스도 예수님 안에서 살아가는 여러분에게 바라시는 하느님의 뜻입니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 5장18)
si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant,
하느님께서는 정녕 의로우시어, 여러분에게 환난을 겪게 하는 자들에게는 환난으로 갚으시고, (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 둘째 서간, 1장6)
Scimus enim eum, qui dixit: " Mihi vindicta, ego retribuam "; et iterum: " Iudicabit Dominus populum suum ".
“복수는 내가 할 일, 내가 보복하리라.” 또 “주님께서 당신 백성을 심판하시리라.” 하고 말씀하신 분을 우리는 알고 있습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장30)
Ecce scriptum est coram me; non tacebo, sed retribuam, et retribuam in sinum eorum
보라, 이것들이 내 앞에 기록되어 있다. 나는 가만히 있지 않고 기어이 되갚으리라. 그들의 품에다 되갚으리라. (불가타 성경, 이사야서, 65장6)
et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ".
그들이 너에게 보답할 수 없기 때문에 너는 행복할 것이다. 의인들이 부활할 때에 네가 보답을 받을 것이다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 14장14)
Filia Babylonis devastans beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis;
바빌론아, 너 파괴자야! 행복하여라, 네가 우리에게 행한 대로 너에게 되갚는 이! (불가타 성경, 시편, 137장8)
Quid retribuam Domin pro omnibus, quae retribuit mihi?
나 무엇으로 주님께 갚으리오? 내게 베푸신 그 모든 은혜를. (불가타 성경, 시편, 116장12)
Erat autem cupidus ille valde atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:3)
Hii predicando per mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum dissimularent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 1:3)
" Ex quo manifeste a iusticia eos recedere demonstrat quicunque pro aliquo sui gravamine his irascuntur que erga se divina dispensatione geri non dubitant, et se proprie voluntati magis quam divine subiciunt, et ei quod in verbis sonat:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:27)
Amor vero est bona erga alterum ipsum voluntas, qua videlicet optamus, ut eo modo se habeat, quo se habere bonum ei credimus esse, et hoc ejus potius quam nostri causa desideramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION