라틴어 문장 검색

interque haec duplicem curam administrauit, annonae quae artior inciderat, et repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini in inuidiam uenerant quasi exceptos supprimerent non solum uiatores sed et quos sacramenti metus ad eius modi latebras compulisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 8장 1:4)
Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 69장 1:1)
prasinae factioni ita addictus et deditus, ut cenaret in stabulo assidue et maneret, agitatori Eutycho comisatione quadam in apophoretis uicies sestertium contulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 2:5)
his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem [se], sed ministrum egit, compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:1)
Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, proximo munere a Messalina petit ut sibi pedes praeberet excalciandos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 5:2)
"Liberi in flore et aetatis et rerum agnoscent patres ergastuli detrimenta!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:11)
et quo false libertatis trabeam tueri existimatis, eo vere servitutis in ergastula concidetis. 14.
(단테 알리기에리, Epistolae 39:9)
Deique optimi maximi infinitam sapientiam bonitatemque, alios justae dominationi addictos, obstrictos, deditos, aliis tradere statuisse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.42)
adeo, tamen, duci suo dediti addictique erant, ut haec tam gravia, tamque intoleranda infortunia animo aequo tulerint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.12)
nullius addictus iurare in uerba magistri,quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
(호라티우스의 첫번째 편지, 019)
Sicubi concava vallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:12)
pueros omnes, ergastula tota;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI78)
nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII70)
quid suadet iuveni laetus stridore catenae, quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV5)
Hic ad cultum agri frequentia ergastula catenatique cultores materiam bello praebuere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION