라틴어 문장 검색

' 'iamne dolosonon satis est Ithacam revehi patriosque penatisadspicere?
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장3)
Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 19:1)
et biiugo prius est quam bis coniungere binos et quam falciferos armatum escendere currus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:9)
209 Ille igitur, servili habitu indutus, escendit e navi in litus Asiae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권13)
Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores Stamina nec surdos vox habet ista deos, Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes Et referes pili praemia clarus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVIII3)
urbem qui revehis nobis ut Ilium in Italiam portans:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 371)
'revehis' autem propter Dardanum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 373)
sed ad paulo superiorem aetatem revecti sumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장1)
Conscripserunt communiter edictum cum poena atque iudicio constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 102:3)
cum subito ille in contionem escendit quam Appius ei dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 6:3)
rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:2)
neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:2)
quibus tandem Romulus gradibus escendit in caelum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 2:3)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
in eo etiam putatur dicere in rotam - id est genus quoddam tormenti apud Graecos - beatam vitam non escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION