라틴어 문장 검색

dum tu quadrante lavatum rex ibis neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces ignoscent, siquid peccaro stultus, amici inque vicem illorum patiar delicta libenter privatusque magis vivam te rege beatus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:28)
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장1)
at illum acerbum et sanguinarium necesse est graventur stipatores sui.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:2)
quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, et vitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet via proxima busto, esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace verba favillae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 130)
cur ita te Herculeum deportant esseda Tibur?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 325)
"rapit esseda victor nubentemque nurum, non sic Pholoetica monstra atque Pelethronios Lapithas Semeleius Euan miscuit, Haemonias dum flairimant orgia matres et Venerem Martemque cient ac prima cruentos consumunt ad bella cibos Bacchoque rotato pocula tela putant, cum crudescente tumultu polluit Emathium sanguis Centauricus Othryn."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 95)
Forte sagittiferas Euan populatus Erythras vite capistratas cogebat ad esseda tigres, intrabat duplicem qua temo racemifer arcum, marcidus ipse sedet curru;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem15)
hinc agger sonat, hinc Arar resultat, hinc sese pedes atque eques reflectit stridentum et moderator essedorum, curvorum hinc chorus helciariorum responsantibus alleluia ripis ad Christum levat amnicum celeuma.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:9)
quin potius, cum fugam a nobis machinaremini, quo reversuros ad sacrum pascha vos putaremus, nullae graves sarcinae ad praedium ex oppido ductae, nulla serraca, nulla esseda subvehendis oneribus adtrahebantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 1:2)
essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 396:1)
Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 33장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION