라틴어 문장 검색

nunc lina sinu tendere toto, nunc prolato pede transversos captare notos, nunc antemnas medio tutas ponere malo, nunc in summo religare loco, cum iam totos avidus nimium navita flatus optat et alto rubicunda tremunt sipara velo.
(세네카, 메데아 6:9)
aestas veliferis solvit Etesiis,
(세네카, Thyestes 133:1)
"grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo depositum, iuvenis dubio committitur alto Maecius atque animae partem super aequora nostrae maiorem transferre parat, proferte benigna sidera et antemnae gemino considite cornu, Oebalii fratres;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri2)
itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali certamine solet, rostratis quae praesidio aliis esse poterant in postremam aciem receptis prope , onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malis antemnisque de nave in navem traiectis ac validis funibus velut uno inter se vinculo inligatis conprendit, tabulasque superinstravit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 113:1)
veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 573:1)
tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:1)
ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti, imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum, ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 112)
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)
uti sunt porticus Pompeianae, itemque Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum et exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themistocles columnis lapideis dispositis navium malis et antemnis e spoliis Persicis pertexit (ideo autem etiam incensum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit);
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장2)
eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum, cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt, tunc vehementiore progreditur impetu, quod non proxime calcem mali, quod est loco centri, sed in summo longius et ab eo progressa recipiunt in se vela ventum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION