라틴어 문장 검색

Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui evanescunt
그러나 내 형제들은 개울처럼 나를 배신하였다네, 물이 넘쳐흐르던 개울 바닥처럼. (불가타 성경, 욥기, 6장15)
Cum se moverit ad quaerendum panem: "Ubinam?", novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
그는 “어디 있나?” 하면서 먹을 것을 찾아 헤매며 어둠의 날이 이미 그의 곁에 마련되었음을 깨닫는다네. (불가타 성경, 욥기, 15장23)
Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos.
자네들이 내 처지에 있다면 나도 자네들처럼 말할 수 있지. 자네들에게 좋은 말을 늘어놓으면서 자네들이 불쌍하다고 머리를 젓고 (불가타 성경, 욥기, 16장4)
Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et evanuit cutis mea circa dentes meos.
내 뼈는 살가죽에 달라붙고 나는 겨우 잇몸으로 연명한다네. (불가타 성경, 욥기, 19장20)
Palearia eius cohaerentia sibi compressa non moventur.
그것의 주름진 살들은 굳게 붙어 주조된 듯 움직이지 않는다. (불가타 성경, 욥기, 41장15)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam.
그의 형제들과 자매들과 옛 친구들이 모두 그의 집에 와서 그와 함께 음식을 먹었다. 그리고 주님께서 그에게 들이닥치게 하셨던 모든 불행에 대하여 그를 동정하고 위로하며, 저마다 은전 하나와 금 고리 하나를 그에게 주었다. (불가타 성경, 욥기, 42장11)
Dixit enim in corde suo: “ Non movebor in generationem et generationem ero sine malo ”.
마음속으로 말합니다. ‘나는 영원히 흔들리지 않으리라!’ 재앙을 모르는 그자 (불가타 성경, 시편, 10장6)
qui pecuniam suam non dedit ad usura et munera super innocentem non accepit Qui facit haec, non movebitur in aeternum.
이자를 받으려고 돈을 놓지 않으며 무죄한 이에게 해되는 뇌물을 받지 않는다네. 이를 실행하는 이는 영원히 흔들리지 않으리라. (불가타 성경, 시편, 15장5)
Retine gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea.
저는 꿋꿋이 걷고 당신 길에서 제 발걸음 비틀거리지 않았습니다. (불가타 성경, 시편, 17장5)
Omnes videntes me deriserunt me torquentes labia moverunt caput:
저를 보는 자마다 저를 비웃고 입술을 비쭉거리며 머리를 흔들어 댑니다. (불가타 성경, 시편, 22장8)
Ego autem dixi in securitate mea “ Non movebor in aeternum ”.
평안할 때 저는 말하였습니다. “나는 영원히 흔들리지 않으리라.” (불가타 성경, 시편, 30장7)
Non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me.
거만한 발길이 제게 닿지 않게, 악인들의 손이 저를 내쫓지 않게 하소서. (불가타 성경, 시편, 36장12)
Cognovi omnia volatilia caeli et, quod movetur in agro, meum est.
나는 산의 새들을 모두 안다. 들에서 움직이는 생물들도 내게 속한 것들이다. (불가타 성경, 시편, 50장11)
Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum praesidium meum; non movebor amplius.
그분만이 내 바위, 내 구원, 내 성채. 나는 결코 흔들리지 않으리라. (불가타 성경, 시편, 62장3)
Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum praesidium meum; non movebor.
그분만이 내 바위, 내 구원, 내 성채. 나는 흔들리지 않으리라. (불가타 성경, 시편, 62장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION