라틴어 문장 검색

12. Nec pretermictendum est quod nos e contrario regulatis poetis pedes accipimus, quia illi carmen ex pedibus, nos vero ex carminibus pedem constare dicimus, ut satis evidenter apparet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 161:1)
In Papiriano enim iure evidenter relatum est arae vicem praestare posse mensam dicatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:3)
Virgilius non minus evidenter:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:1)
ἑ`ν δια` δυοῖν. Varro sane rerum humanarum secundo ait, Aeneam deos penates in Italiam reduxisse, quaedam lignea vel lapidea sigilla, quod evidenter exprimit dicendo 'effigies sacrae divum' et reliqua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1482)
laetus id est omissa tristitia quam de sociis habebat amissis, vel quia ei designatus evidenter fuerat locus, ad quem sine errore et pergere et pervenire deberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1691)
et sane mox ita dictum evidenter apparuit, cum ait 'ter liquido ardentem perfudit ne- ctare Vestam'. 'Maeonii' Lydii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3795)
Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:3)
Possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 6:3)
Scribebat carmina maiore cura quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 5:1)
Videor autem iam nunc posse rescribere esse opus pulchrum nec supprimendum, quantum aestimare licuit ex iis quae me praesente recitasti, si modo mihi non imposuit recitatio tua;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 3:1)
Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare voluissem, non per codicillos, non per libellos, sed 'si commodum' et 'si valde vacaret' admoniti - numquam porro aut valde vacat Romae aut commodum est audire recitantem -, foedissimis insuper tempestatibus per biduum convenerunt, cumque modestia mea finem recitationi facere voluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 4:1)
Ne plura - quamquam libet plura, quo sunt pulchriora de iuvene, rariora de nobili -, recitatione finita multum ac diu exosculatus adulescentem, qui est acerrimus stimulus monendi, laudibus incitavi, pergeret qua coepisset, lumenque quod sibi maiores sui praetulissent, posteris ipse praeferret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 4:1)
At horum recitatio usu iam recepta est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 3:4)
non tamen satis eloquentiae est, ea, de quibus dicat, clare atque evidenter ostendere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 149:4)
Itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION