라틴어 문장 검색

Vbi male est, bilis euomitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:5)
Is vero qui navigavit, et nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet, vel paulum aliquid assumere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 11:1)
Si quid evomuit, danda aqua tepida, iterumque vomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 6:1)
Metrodorum tamen, Epicuri discipulum, ferunt, quum hoc morbo tentaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde evomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 4:3)
Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:8)
ubi male est, bilis evomitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:7)
quotiesque plenior est, evomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 3:6)
Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae puram superficiem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 3:2)
et utrum evomant liquorem mellis, an alia parte reddant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 4:5)
ille tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido veneno inlitam faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장4)
Aegyptum in prouinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae urbicae redderet, fossas omnis, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa uetustate militari opere detersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 18장 2:1)
statimque latere conuulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:4)
nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo affluente euomuisse omnia, repetitumque toxico, incertum pultine addito, cum uelut exhaustum refici cibo oporteret, an immisso per clystera[m], ut quasi abundantia laboranti etiam hoc genere egestionis subueniretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 3:2)
uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 3:2)
exaestuare semper fretum, quoque artius volutetur inter insulam et continentem, hoc acrius furere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION