라틴어 문장 검색

quaestorius adhuc a Paeto Thrasea gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem hausit, civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, constans adversus metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장4)
Auxit intenditque saeuitiam exacerbatus indicio de morte filii sui Drusi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 1:1)
' clamitarent, pars Terram matrem deosque Manes orarent, ne mortuo sedem ullam nisi inter impios darent, alii uncum et Gemonias cadaueri minarentur, exacerbati super memoriam pristinae crudelitatis etiam recenti atrocitate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 1:3)
atque eo quidem nomine omnis, qui ubique erant, exacerbauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 16장 1:3)
nullis tamen infensior quam uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat intra Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 4:1)
At ille pervicacis ad omnia, quae agitasset, animi peregrinorum militum contionem advocari iubet Macedonibus intra castra cohibitis et, cum frequentes coissent, adhibito interprete talem orationem habuit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 7:1)
per altum exacerbavit sententiam 'per altum' dicendo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3103)
Habet quidem Macrinus grande solacium, quod tantum bonum tam diu tenuit, sed hinc magis exacerbatur quod amisit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 2:1)
procul, o procul vagantum portenta somniorum, procul esto pervicaci praestigiator actu.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum32)
refert repulsus miles ad subsellia plebis rebellis esse Romanum ducem, flagrare cunctos pervicaci audacia, iugulos retectos obstinate opponere, quo gloriosa morte fortes oppetant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.121)
Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire, Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires, Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 140)
Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 157)
fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
desine pervicax referre sermones deorum et magna modis tenuare parvis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 315)
"unxere matres Iliae additum feris alitibus atque canibus homicidam Hectorem, postquam relictis moenibus rex procidit heu pervicacis ad pedes Achillei."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 174)

SEARCH

MENU NAVIGATION