라틴어 문장 검색

Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Immo etiam necessitudo et similitudo, quoniam quidem bonus tempore tantum a deo differt, discipulus eius aemulatorque et vera progenies, quam parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicut severi patres, durius educat.
(세네카, De Providentia, book 1 6:5)
meminisset ergo professionis novae, sodalitatis antiquae, exactorumque circumlatrantum barbaram instantiam indultis tantisper indutiis moderaretur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 5:2)
Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis aut praemii expensum captamus, sed a deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 3:2)
dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum et nocentiae iudicem et exactorem omnibus vitiis et criminibus inolevit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 10:3)
Nam si omnem mahgmtatem et si etiam malitiam excogitatam deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:11)
direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 46:1)
ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii Valeriique, ita deinceps Fabii Quinctii Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuvenes ii quibus cum Alexandro dimicandum erat senem viderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 248:1)
In praesentia, ut coepisset,leniter agi placuit et missis circa stipendiarias civitates exactoribus stipendii spem propinquam facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 378:1)
Thoantem unum ex legatis retinuit, et ipsum haud invitum morantem, ut exactor praesens promissorum adesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 316:1)
si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animadvertebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 195:2)
nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 194:1)
operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 447:5)
Qui dum exactori quotidianum escae debitum nimis abundanter exsolvunt, exactor superabundans suo cogitur reddere debitori.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION