라틴어 문장 검색

nunc vero, Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 164:3)
domum Rabirianam Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M. Fontius emit HS CCCI X_X_X_. id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:3)
ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:3)
qui cum Apollini Delphis templum exaedificavissent, venerantes deum petiverunt mercedem non parvam quidem operis et laboris sui:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:2)
Plura volebat proferre, credo, et ineptiora praeteritis, cum ancilla Tryphaenae Gitona in partem navis inferiorem ducit corymbioque dominae pueri adornat caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:1)
Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:1)
Interim ama iuvenem et temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:3)
Medium spatium brevioribus utrimque platanis adornatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:3)
felix amoeni litoris secessus ille, qui sacra fovens harenis viscera vicem sepulcri praebuit, dum cura sanctorum pia deflens adornat aggerem tumuloque corpus creditum vitae reservat posterae!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.145)
continuo haec adornant ut lavet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 589)
hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 53:1)
Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장4)
Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo, quod est, sed adicimus illi et ea, quibus adornatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 32:1)
hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornauit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me etiam cum abdicas diligis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:9)
Omni genere, quod des, quo sit acceptatius, adornandum est.
(세네카, 행복론, Liber II 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION