라틴어 문장 검색

exaggeratis igitur regiis opibus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 45:4)
quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissumum philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 51:2)
reliquis quidem licet facere id quod fere faciunt, ut gravitatem dignitatemque virtutis exaggerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 85:8)
Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata verborum volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:28)
Quid credis illi accidere, qui magnas opes Exaggerare quaerit omni vigilia, Docto labori dulce praeponens lucrum?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.9)
In prima operae creatricis narratione, apud Genesis librum, Dei consilium hominis creationem complectitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:2)
74. Experta Babiloniae servitus spiritale discrimen attulit quod effecit ut altior fides in Deo fieret, cum suam creatricem omnipotentiam liquidius manifestaret, populum hortaturus ut spem in sua infelici condicione denuo inveniret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 95:1)
Libera est electio in creatrice voce significata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:3)
Cogitandi facultas, ratiocinatio, vis creatrix, interpretatio, artis opus et ceterae primigeniae facultates quandam demonstrant singularitatem, quae physicam biologicamque provinciam praetergreditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 103:3)
Evangelii Ioannis prologus (1,1-18) creatricem Christi operositatem ostendit, quippe qui sit divinum Verbum (Logos).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:3)
Iustum est gaudere his progressibus et in animo excitari propter amplas facultates quas nobis important hae constantes novitates, quia “scientia et technologia sunt fructus mirabilis humanae operae creatricis a Deo datae”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:4)
Extenuantur sic facultas decernendi, verior libertas et optivae hominum creatricis operae locus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:6)
Vel etiam cum intentio creatrix pulchritudinis eiusque contemplatio re superare valent potestatem hominem in obiectum redigentem in quandam salutis speciem quae efficitur in pulchritudine et in persona illud contemplante.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:5)
131. Recolere hic volumus aequam sententiam sancti Ioannis Pauli II qui in lucem evocavit beneficia progressionum scientiae et technologiae, quae “manifestant quam sit nobilis vocatio hominis ad responsaliter participandam actionem creatricem Dei”, sed eodem tempore idem memoravit “omnem actionem intra oecosystemata neglegere non posse consecutionum considerationes in aliis provinciis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:1)
Creatricis hominum actionis fecunditas reprimi non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION