라틴어 문장 검색

Quemadmodum autem accidit ut cum aestus populorum saevire incipiant, non desint plerunque venti turbidi qui eos maiorem in modum exagitent, ita populus iste in duos incidit antesignanos et rebelliones faces.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:8)
quod genus rerum hominum studia avertere et alienare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 290:2)
Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornavit, elegantissime dixit, suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:6)
Nemo autem principum sui periculi magnitudinem metiatur ex eo, quod iusta sint aut iniusta illa quae animos populi alienant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:6)
Mentem enim obnubilant, amicos alienant, et negota interpellant ita ut nec alacriter nec constanter peragi possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:5)
EXAGITANS circum, caperet lupus acer ut yrcum, Monte sub ingenti subiit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:1)
et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장24)
Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장12)
Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장27)
Uersum funditus exagitantis aestum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 6:1)
Lentuli consulis correpti exagitabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 2:8)
Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 29장5)
Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장2)
Sic omnino animos timor praeoccupaverat ut paene alienata mente deletis omnibus copiis equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos fuisse contenderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 41장3)
Praestare visum est tamen omnis difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION