라틴어 문장 검색

Aut si manere dederimus, quemadmodum aliquem retinebunt colorem, cuius natura cum sit incorporea, tamen numquam potest esse sine corpore?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 10:2)
et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:3)
— quae ergo coicit de carne lutulenta, audet inequitare philosophiae de incorporeis et vere divinis certa ratione tractanti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:2)
nam incorporei sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4163)
nam ut diximus, numina utriusque sexus videntur ideo, quia incorporea sunt et quod volunt adsumunt corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4982)
num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:3)
seu corporei seu incorporei oriatur corpora innatantia in se invicem utcunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 90:7)
Numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:10)
. . Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:5)
scilicet ut limus venas excaecat in undis, laesaque suppresso fonte resistit aqua, pectora sic mea sunt limo vitiata malorum, et carmen vena pauperiore fluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 210)
Hic fontes natura novos emisit, at illic clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:9)
1 sic est plasmata vicissim flatu incorporeo res flabilis, oris et esse fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit forma animae atque rudi factam se munere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3285)
"desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem res incorporeas simulatis fingere membris, desine terga hominis plumis obducere:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 218)
"quamvis perflabilis illa feratur more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo ipse incorporeus ac spirituum sator unus."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 263)
excaecatus, sed raptor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 172:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION