라틴어 문장 검색

excepta vox est, cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장12)
Civilis primores gentis et promptissimos vulgi specie epularum sacrum in nemus vocatos, ubi nocte ac laetitia incaluisse videt, a laude gloriaque gentis orsus iniurias et raptus et cetera servitii mala enumerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장5)
congestis circum lignis accensisque, simul epulantes, ut quisque vino incaluerat, ad pugnam temeritate inani ferebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장2)
sed et pro tribunali Ostiensibus quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare eos demereatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 3:1)
cenae quoque tempore interpellatus tumultuosioribus litteris hactenus excanduit, ut malum iis qui descissent minaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 4:3)
in hunc postea deprecantem non ultra uerba excanduit, et quidem totidem fere atque eadem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:3)
Omnes incaluerant mero:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 6:3)
In quo rex cum multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui celebrare, quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auri bus, qui sentiebant vera memorari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 24:2)
Cumque significata per illam mentis aciem penetrando dulcescerent, adeo spiritus lectitantis fervore devotionis incaluit, ut nunquam possint superare oblivia nec memoria sine gaudio memorare. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 61:2)
erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa, nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se concussere ambae, mulier saevissima tunc est, cum stimulos odio pudor admovet.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X132)
Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit, ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 7:1)
STATIM et mortis et legum fratris sui vindex non minore impetu incaluit C. Gracchus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO C. GRACCHI 1:1)
fervorem autem quo animus excandescit excitaturque alias ad iram alias ad virtutes nonnumquam ad temporalis furoris excessum, per quas res etiam bella nascuntur, Martem cognominaverunt, cuius vim poeta exprimendo et similitudini ignis adplicando ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:2)
Peridus haec iterum circum praecordia sanguis Incaluit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:18)
Incaluit virtus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:78)

SEARCH

MENU NAVIGATION