라틴어 문장 검색

ingravat haec saevus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:8)
Nam illi quoque obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 20:2)
in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 23:5)
si non excanduit, non litigavit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 5:5)
Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:9)
Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod negaueram dedi?
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 2:5)
nescit placari iratus et uoce etiam filiae excanduit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 5:5)
Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:4)
Quid enim est memorabilis quam eum, cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi, qui pereunt, adsentiuntur, quem nemo interpellaturus est, immo, si vehementius excanduit, ne deprecaturus est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestate sua in melius placidiusque uti hoc ipsum cogitantem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 28:2)
non excanduit, non vindicavit iniuriam, ne remisit quidem, sed factam negavit ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 74:3)
nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 33:2)
Crede mihi, levia sunt propter quae non leviter excandescimus, qualia quae pueros in rixam et iurgium concitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:2)
"attonito manifestus in agmine supra est Amphitryoniades puppemque alternus utrimque ingravat et medias ardet descendere in undas, at levis et miserae nondum mihi notus Iason transtra per et remos impressaque terga virorum nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan et Talaum et cana rorantem aspargine ponti Tyndariden iterans gelidique in nube parentis vela laborantem Calain subnectere malo voce manuque rogat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권151)

SEARCH

MENU NAVIGATION