라틴어 문장 검색

adice articulorum crepitum, cum se ipsae manus frangunt, et pulsatum saepius pectus, anhelitus crebros tractosque altius gemitus, instabile corpus, incerta verba subitis exclamationibus, trementia labra interdumque com- pressa et dirum quiddam exsibilantia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:2)
silvamque opacae vallis instinctas deo
(세네카, Phoenissae 17:1)
"indue quod madidum tabo diadema cruentis unguibus abripui, votisque instincta paternis i media in fratres, generis consortia ferro dissiliant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권21)
Sed tragoedo vociferante exclamationes ille alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicinis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:6)
ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 359:1)
his vocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 149:1)
his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 566:1)
itaque, qui litterarum iucunditatibus instinctas habent mentes, non possunt non in suis pectoribus dedicatum habere, sicuti deorum, sic Ennii poetae simulacrum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말50)

SEARCH

MENU NAVIGATION