라틴어 문장 검색

interdum sic, ut oris quoque proximam partem excrucient.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 3:6)
longoque tempore id malum, quum inveteraverit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:14)
In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae . Est enim prudentis hominis, primum eum, qui servari non potest, non attingere, nec subire speciem ejus ut occisi, quem sors ipsius interemit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 4:1)
ubi vero penitus insedit, insanabile est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 76:7)
aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur, atque etiam quaedam insanabiles . Expedita curatio est in fistula simplici recenti, intra canem:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 45:2)
adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:3)
at illo refractis et resupinis capitibus excruciantur aegreque terrae summam partem levi admodum vomere sauciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 23:2)
id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 13:2)
Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam vocant pastores:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 16:1)
cingebatur interim milite domus, strepebant etiam in vestibulo ut audiri, ut aspici possent, cum Libo ipsis quas in novissimam voluptatem adhibuerat epulis excruciatus vocare percussorem, prensare servorum dextras, inserere gladium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장2)
quin potius ministrum veneni excruciaret, auctorem exquireret, insita denique etiam in extraneos cunctatione et mora adversum unicum et nullius ante flagitii compertum uteretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장3)
quoque magis nullius non boni exempli fautor uideretur, mulieri libertinae octingenta donauit, quod excruciata grauissimis tormentis de scelere patroni reticuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 4:1)
multi statim hausto ueneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lucem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 3:1)
"Demetrium mentiri rursusque me excruciari?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 33:5)
Illi, ut fidem suam saevitia regi adprobarent, excruciatos necaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION