라틴어 문장 검색

Satis autem nequeo mirari si aliquid adhuc in hebraeis exemplaribus invenitur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:5)
Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolveres.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:7)
Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 1:1)
IN antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 2:1)
Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam libras centum inlaturos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 3:1)
Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 8:1)
Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 3:1)
Qui ebriosa autem Catullum dixisse putant aut ebrioso, nam id quoque temere scriptum invenitur, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 7:3)
Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, III 1:1)
In IV in Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 7:1)
unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum viri ad proelium faciendum in aciem vocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 4:3)
causamque isti notae subscripserunt, quod eum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 39:1)
Quod libra atque mensura caveri possit, non reperio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 18:2)
Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:7)
Et inportunissime, inquit, fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION