라틴어 문장 검색

vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 325:1)
ad Magonem non legati modo, sed viginti quinque longae naves, sex milia , octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia, quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoveret coniungeretque se Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 67:2)
unde est 'ipsa caput populis'. ergo Vergilius miscet novam et veterem Etruriam, ut utriusque principatum patriae suae adsignet, cum alioquin Mantua ad haec auxilia pertinere non debeat, quia Aeneas nulla a transpadanis auxilia postulaverit, cum omnis exercitus adversum Mezentium uno loco consederit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2024)
vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장6)
Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebellis auxilium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장1)
ardorem exercituum Agrippinenses, Treviri, Lingones aequabant, auxilia equos, arma pecuniam offerentes, ut quisque corpore opibus ingenio validus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장6)
Liber, vel ut alii dicunt, Hercules, cum Indos peteret, et per deserta Libyae, hoc est per Xerolibyam, exercitum duceret, fatigatus siti Iovis patris imploravit auxilium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1966)
Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse, peritus omnis barbaricae et praecipue earum gentium in quibus per tot annos militabat perfidiae,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 479:1)
Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam provinciam invaserant, nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 63:1)
Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem affligeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 140:3)
Claudius adsumptis ad eum exercitum quem habebat Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 373:2)
Olim centum millia Christianorum stravi, amputatis capitibus, juxta Civitot, ubi montana terminantur, in auxilium Solymani accitus contra imperatorem Graecorum, dissipato illius exercitu et fugato ab obsidione urbis Nicaeae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 10:3)
Injunctum est etiam illis ut eidem imperatori dicerent quomodo ab omni promissione et sacramento principes exercitus soluti haberentur, eo quod omnia quae promiserat auxilia ex timidorum et fugitivorum suggestione [0514D] mentitus esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:3)
Postquam vero et intellectum fidissimis auxiliis se praesidiis stipavimus, et justum divinorum operum exercitum severissimo delectu comparavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:1)
Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION