라틴어 문장 검색

- De Gerhardo equite, cujus instinctu fuga vervenit ad urbem Japhet Christianus exercitus
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 21:2)
ira illa numinum in res Romanas fuit, quam non, ut in cladibus exercituum aut captivitate urbium, semel edito transire licet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장4)
certatim proclamant furere discordiis populum Romanum, caesas legiones, vastatam Italiam, capi cum maxime urbem, omnis exercitus suis quemque bellis distineri:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장12)
Hinc Polypercon ad urbem Horam cum exercitu missus inconditos oppidanos proelio vicit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 2:1)
Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 8:1)
fingi haec putatis quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:7)
nocte in urbem nuntiatum est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 272:3)
iam alterum exercitum victorem in urbem rediturum, sibi ultro per contumelias hostem insultare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 686:2)
adversus ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio plebem emoverent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 404:1)
Sidicinis finitimis arma coniunxerat, unoque proelio haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 228:2)
fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit ita exercitum servavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 602:1)
sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam, nec umquam Syracusas quieturas quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 402:1)
interim Marcellus cum tertia fere parte exercitus ad recipiendas urbes profectus quae in motu rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque Herbesum dedentibus ipsis recipit, Megara vi capta diruit diripuit ad reliquorum ac maxime Syracusanorum terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 448:1)
ad urbem nomine Amtorgim exercitum habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 472:2)
Romam cum eo exercitu qui ad urbem esset Iovem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION