라틴어 문장 검색

quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto, et quo latior est, in cunctas undique partis plura modo dispargit et a se corpora mittit, nec facile in venas cibus omnis diditur ei nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus, unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:9)
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:4)
[quae] quia sunt exercita motu, multa per os exhalantur, cum languida anhelant, multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:3)
principio pars terrai non nulla, perusta solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi, pulveris exhalat nebulam nubesque volantis, quas validi toto dispergunt aëre venti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 7:5)
ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:4)
hos igitur tellus omnis exaestuat aestus expiratque foras in apertum promptaque caeli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:19)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)
Inesse autem aquam musto vel hinc docetur, quod, cum in vetustatem procedit, fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur remanet vini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti humoris permixtione mollita.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 20:1)
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos, Incendere diem nubes, oriente remotae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:36)
Ut vidit Paean vastos telluris hiatus Divinam spirare fidem, ventosque loquaces Exhalare solum, sacris se condidit antris, Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:5)
Bacchatur demens aliena per antrum Colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta Erectis discussa comis, per inania templi Ancipiti cervice rotat, spargitque vaganti Obstantes tripodas, magnoque exaestuat igne, Iratum te, Phoebe, ferens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:43)
spiravere exhalaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4041)
vitam exhalantem secundum eos, qui animam ventum volunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5621)
unde est 'Averna sonantia silvis'. sane hic lacus ante silvarum densitate sic ambiebatur, ut exhalans inde per angustias aquae sulpureae odor gravissimus supervolantes aves necaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4423)
quae tenuem exhalat nebulam dicit agrum omnium rerum feracem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2171)

SEARCH

MENU NAVIGATION