라틴어 문장 검색

Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad adliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, cuius pulchritudo animos circumfundit et delenitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.
(세네카, 행복론, Liber IV 105:1)
Inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus visus est Iuppiter voluptate concubitus delenitus duplicasse noctem.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 100:1)
Sic illum adficiunt divitiae et exhilarant, ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus locus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 113:2)
nullus ibi lyristes choraules meso-chorus tympanistria psaltria canit, rege solum illis fidibus delenito, quibus non minus mulcet virtus animum quam cantus auditum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:5)
eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 581:2)
plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 142:1)
eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 352:1)
iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delenitos militum animos avertit a memoria patriae inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 435:1)
Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2444)
Vah, delenire apparas, scio mihi vicarium esse, neque eo esse servom in aedibus eri qui sit pluris quam illest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 452)
Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter - tu me delenis, propter te haec pecco.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1300)
nunc interviso, iamne a portu advenerit, ut eum advenientem meis dictis deleniam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION