라틴어 문장 검색

Prius tamen quam exilem terram iteremus, stercorare conveniet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:1)
ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra Kalendas Octobris seminare convenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis pruinisve infestentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 3:1)
At si siccus et resolutus locus idemque vel pinguis vel exilis est, quattuor;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:2)
Seritur soluta siccaque terra et vel praevalida vel exili, quia constat arva segetibus eius macescere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 14:2)
Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam praecipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 3:3)
quod cum exili loco circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis exhibebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:3)
Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 3:4)
Sed quae non ope humana gignuntur, silvestres ac ferae, sui cuiusque ingenii poma vel semina gerunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:2)
nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 8:2)
Pinguique arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uvis praebere valet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 15:4)
Sive enim postmodum necessitas postulaverittempestiva semina ieiuno solo committere, non magnam sentientdifferentiam, cum ex mediocri materia in exilem translata sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 2:3)
Quam ob causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summam terrae dispergunt atque deducunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 3:1)
Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 5:3)
Ac primum omnium ut sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et summoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimaturet exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 6:2)
rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas, si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusve collis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION