라틴어 문장 검색

aliter enim non esset mensura totius vitae, quia principium vitae non includeret;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 3:2)
Cum enim huiusmodi signa sint communia et mutabilia, non potest haberi ex ipsis via syllogistica, eo quod nec in omnibus nec in pluribus includunt significatum, sed quantum est de se, sunt iudicia quaedam multis de causis mutabilia, sicut patet per antedicta.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:7)
Si anima in manu Dei est, non utique anima nostra sepulcro simul cum corpore includitur, nec busto tenetur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:9)
sed cubiculum quod in te est, in quo includuntur cogitationes tuae, in quo versantur sensus tui.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:15)
Quid enim aliud est quam sepulta, quae intra humum volvitur, et terrenae avaritiae cupiditatibus, caeterisque vitiis includitur, ut gratiae coelestis auram spirare non possit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:9)
ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae, et malum illud includant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:8)
ut tamquam in medio inclusus hostis, geminatis quocumque se contulerit, opprimatur viribus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:11)
Quis est justus in nobis, nisi mentis vigor qui intra istam arcam includat omne animantium genus, quod est super terram?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:7)
quo viso omnes e castris effusi, qui prodire in proelium cum sociis ambigebant, cavendi immemores, proterebant barbaram plebem, nisi quos fuga exemerat morte, calcantes cadaverum strues, et perfusi sanie peremptorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 12:2)
Et quia cursu sub armis concito, fugientes miles indefessus urgebat, quidam nandi peritia eximi se posse discriminibus arbitrati, animas fluctibus commiserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 55:1)
Ad quos eximendos periculo, Francorum egressa, cum captos comperisset et asportatos, nihil amplius ausa, repedavit ad sua, hisque perfectis, acturus hiemem revertit Parisios Caesar.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 4:1)
Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 8:1)
Stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, si quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati, videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore quo discesserant restitissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 5:1)
lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, (nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas) occiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 13:3)
Et licet multiplicia tela, per tormentorum omnia genera, volarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam civitatem ingressus, refertam inveni, confluente ex finitimis virili et muliebri secus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION