라틴어 문장 검색

Si igitur rex vester consenserit ut in hoc tractatu ius regis nostri ad Franciam (aut saltem tributum eo nomine rependendum) simul in deliberationem veniat, rex de caeteris quoque deliberare non abnuit;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 26:7)
Verum in fine deliberationis tertiae opinioni rex se adiecit, ideoque quosdam misit qui cum Perkino tractarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:14)
Huius rei mentio aliqua facta est inter duos reges quando convenerant, sed paulo post in deliberationem denuo venit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:2)
Etenim et monetarum regimen, et belli ac pacis tractatus et consilia, et rei militaris administrationem (quae omnino absoluti iuris sunt) saepenumero ad comitiorum regni deliberationes et vota referebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:4)
Ad quem etiam finem patiens fuit libertatis eorum tam in suadendo quam in suffragia ferendo donec animi sui sensum, quem ad finem deliberationum reservare solebat, declarasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:2)
Itaque tales videbis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire, ad rem vero examinandam et disceptandam nullo modo sufficere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:3)
Ille cum inter deliberationes policitas interveniat quaestio iuris, hi cum in subiecto legali interveniant considerationes status.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:4)
ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius vitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장16)
ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:5)
ibi et deliberationi, et mutationi remediorum tempus patet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 4:5)
nam in iudiciis fere de aequitate, in deliberationibus de honestate disserimus, ita ut plerumque haec ipsa in vicem misceantur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 2:1)
Cumque patres essent in ancipiti deliberatione suspensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 38:1)
Quia et ex iocis seria facit violentia loquendi, hoc mihi absolvatis volo, cuius diu me exercuit vera deliberatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 15:2)
sane 'mene efferre pedem genitor' et cetera rhetorice per deliberationem tractatur, an Aeneae relicto patre fugiendum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6573)
ex hoc enim nomine et pudoris et deliberationis nascitur causa, et praecipue potiundi difficultas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 116)

SEARCH

MENU NAVIGATION