라틴어 문장 검색

At qui mane uomiturus est, ante bibere mulsum uel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 22:3)
Qui uomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 23:2)
Qui uomere bis in mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:2)
neque ieiuno neque cenato uomendum est, neque mouenda aluus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 2:2)
si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:4)
Ac sanguinem quoque in febre uomuisse pestiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 10:2)
Mulier sanguinem uomens profusis menstruis liberatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:2)
Cui uero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:4)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:3)
si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:4)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:6)
Nam si expergiscitur, adhibere eum sopito superuacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:7)
quod admodum superuacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:3)
Vbi mane experrectus est, corpus eius leuiter ex oleo uetere, cum capite, excepto uentre, permulceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:1)
Solent autem i, qui sic temptantur, interpositis quibusdam diebus hanc, et quidem, quod pessimum est, atram uomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION