라틴어 문장 검색

Jam ex hoc meae doctrinae artificio, cupidinariae artis elucescit theorica, per librum vero experientiae, tibi practicam poteris comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:1)
Et ne consequentis fallacia, ex similium conformatione [0458D] progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu, audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:31)
Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
Hujus caput non in terram humiliando depressum, faciem faciebat encliticam, sed erecta cervice ad superna suspendens intuitum, ad altiora visus legebat excursum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:3)
" Per tuanamque bona et dulcia verba ac per experientiam præcedentem cognovite prudentem et fidelem mihi atque discretam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 38:12)
Et certe consiliumest retinendum, quando per probationem et experientiam apparuit bonum acutile;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 154:2)
Dogmate indiget nobilitas, sapientia vero experientia.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 48:3)
statimque ad Orientem ocius ire monuit Paulum, potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari, ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 5:2)
Quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt, inter quos et Odoacar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo habitu iuvenis statura procerus advenerat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 2:2)
successum enim fert fortuna, experientiam laus sequitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 3:8)
Patuit autem per experientiam quod morbus iste naturae potius insidiatrix erat, eamque imparatam opprimebat, quam adversus remedia obstinatus, si in tempore subventum foret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:9)
Commove`1atur etiam parlamentum oppressionis intuitu.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:2)
Etsi autem (domini mei) hoc incoeptum primo intuitu vastum videri possit et immodicum, ut rex propriis copiis illud aggrediatur quod coniunctae copiae tot principum Christianorum non sine magnis laboribus et diuturno bello olim confecerunt, attamen celsitudo sua prudenter secum reputat interdum copias minores sub uno imperio unitas successu feliciores evadere, etsi fama et opinione minus iactentur, quam copias multo ampliores varie commistas, et vinctulo foederum et societatum tantum colligatas, quae plerunque paulo post principia vertuntur in dissidia et dissocationes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:12)
Casus iste videtur primo intuitu paulo durior, tam propter particulam conditionalem quam propter verba reliqua.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:3)
34. Erat prefecto res mira regis illa inaequalitas et alternatio in infligendis suppliciis et spargendis gratiis, ac primo quidum intuitu rem quis forte aut casu guberari putaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION