-
Neque eum fugit quanta in solitudine versetur hoc experimentum, et quam durum et incredibile sit ad faciendam fidem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:13)
-
verum post laboriosam experimentorum variationem non acquiescit, sed invenit quod ulterius quaerat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:70)
-
fructifera (inquam) experimenta, non lucifera, quaesivit;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:72)
-
praesertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis parum sit praesidii.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:2)
-
Neque id molimur tam instrumentis quam experimentis.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:2)
-
Etenim experimentorum longe major est subtilitas quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:3)
-
(de iis loquimur experimentis, quae ad intentionem ejus quod quaeritur perite et secundum artem excogitata et apposita sunt).
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:4)
-
sed eo rem deducimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:6)
-
Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quae non tam aut rerum varietate delectet aut praesenti experimentorum fructu juvet, quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiae enutricandae primam mammam praebeat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:1)
-
Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativae partis liberalium, omnia practicarum complurium quae in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:4)
-
Enimvero ut de subtilitate dicamus, plane conquirimus genus experimentorum longe subtilius et simplicius quam sunt ea quae occurrunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:1)
-
In delectu autem narrationum et experimentorum melius hominibus cavisse nos arbitramur, quam qui adhuc in historia naturali versati sunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:1)
-
denique ubique monita et scrupulos et cautiones aspergimus, religione quadam et tanquam exorcismo omnia phantasmata ejicientes ac cohibentes.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:10)
-
sed omnis verior interpretatio naturae conficitur per instantias, et experimenta idonea et apposita;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:11)
-
Quod genus, licet sit varium et mulitplex, tamen ea proponemus, in quibus maxima cautio est, quaeque plurimum valent ad polluendum intellectum, ne sit purus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 108:3)