라틴어 문장 검색

Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita portaverit dominus absorpta morte in victoriam, ut sit deus omnia in omnibus.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 1:10)
Nunc hieme iter tam prolixum non suffero cum annositate algida, quam mecum fero, domine beatissime, sancte ac venerabilis frater et consacerdos.
(아우구스티누스, 편지들, 62. (A. D. Epist. CCLXIX) Beatissimo Ac Venerabili Fratri et Consacerdoti Nobilio Augustinus5)
Iamdudum enim negotia, pericula ipsa rerum communia consiliis eos capiendis conciliant et ipsi potius sibi exposcunt consultoris benivolentiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 22:1)
Nam omnem occasionem sustulit cur subditi in regis titulum curiose inquiererent, cum ipsorum securitate, quaecunque esset belli fortuna, cautum iam esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:8)
Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent.
(카이사르, 내란기, 2권 5:6)
Hac habita oratione exposcentibus militibus et studio pugnae ardentibus tuba signum dedit.
(카이사르, 내란기, 3권 90:5)
Indignantes milites Caesar, quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli exposcentes edocet, quanto detrimento et quot virorum fortium morte necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 19장4)
omnibus hoc, Italae gentes, exposcite votis, Manlius ut vigilet, dormiat ut Pharius.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Theodoro et Hadriano3)
saepe tuas etiam iam tum gaudente marito velavit regina comas festinaque voti praesumptum diadema dedit, tum lenibus ulnis sustulit et magno porrexit ad oscula patri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:92)
Sed sive fundum locuples' mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimurn annis et viribus in agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 12:2)
Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citiusmitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 15:2)
At si teneram ulmum maritaveris, onus iam non sufferet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:1)
quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장2)
venisse tempus quo veterani maturam missionem, iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saevitiamque centurionum ulciscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장9)
ipse curiam ingreditur, summamque rem publicam agi obtestans veniam dicendi ante alios exposcit orditurque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION