라틴어 문장 검색

quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis occisos actiones expostulant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 2:4)
tu autem quod mihi bonam copiam eiures nihil est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 8:7)
vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 1:8)
virtutes autem noli vereri ne expostulent et querantur se a beata vita esse relictas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 14:3)
Immo inquam ego si eiuras hodiernam bilem, una cenabimus" . . . Mando aedicularum custodi cenulae officium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 90:10)
Erat hic quoque aestus ante oculos, si forte me appellasset vel ille cui adessem, vel ille quem contra, intercederem et auxilium ferrem an quiescerem sileremque, et quasi eiurato magistratu privatum ipse me facerem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 3:1)
scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, tempus et adsueta ponere in arte iuvat, saucius eiurat pugnam gladiator, et idem inmemor antiqui vulneris arma capit, nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 520)
Felicitas expostulat ut sciamus finire quasdam necessitates quae nos attonant, sic parati ad multiplices facultates amplectendas quas vita nobis praebet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:6)
Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant, Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules, Et ultro accusant:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 37)
adeamne ad eum, et cum eo iniuriam hanc expostulem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 118)
non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt, ut illos aversari et eiurare ius fasque sit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 14:1)
" Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 110:3)
naturam hominis eiurat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:5)
Abdico eiuro abnuo - meis Creusa liberis fratres dabit?
(세네카, 메데아 9:4)
"Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret suas esse quas cupidissime effuderat orationes in Antonium;"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION