라틴어 문장 검색

nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:1)
armari populos tamen armaque ferri ipse iubet pallens, mediaeque in sedibus aulae Eumenidas subitas flentemque Menoecea cernit turbidus impositosque rogis gaudere Pelasgos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권331)
pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 214:1)
illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui se, nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant, dilectum haberi prohibiturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 20:1)
cellas refregit omnis intus reclusitque armarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 49)
quin ex occluso atque obsignato armario decutio argenti tantum quantum mihi lubet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 32)
Hoc est quod olim clanculum ex armario te surrupuisse aiebas uxori tuae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 39)
qui falsas litis falsis testimoniis petunt quique in iure abiurant pecuniam, eorum referimus nomina exscripta ad Iovem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS7)
bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS11)
admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말20)

SEARCH

MENU NAVIGATION