라틴어 문장 검색

Caesarum etiam familia ideo sacra retinebat Apollinis, quia qui primus de eorum familia fuit, exsecto matris ventre natus est, unde etiam Caesar dictus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3164)
"Cybelae Dindyma pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit ut deum scilicet faceret eunuchum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:11)
Nam vetus haec opinio Graeciam opplevit, esse exsectum Caelum a filio Saturno, vinctum autem Saturnum ipsum a filio Iove:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:3)
exsectum a filio Caelum, vinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo non insani sed etiam fuisse sapientes videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:2)
quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 13:1)
num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:10)
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur, gutture sulpureas lente exhalante mefites.
(페르시우스, 풍자, satire 358)
Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:7)
Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:12)
Quid enim miserius quam exsectum et exemptum honoribus senatoriis, labore et molestia non carcere?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 3:1)
Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni, Ipsa tua moveas turgida vela manu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1129)
dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam, et lateat vitium proximitate boni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 94:2)
augur erat (nomen longis intercidit annis, nuper ab Etrusca venerat exul humo), ille caprum mactat, iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant, luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권288)
turgidam cutem repurgant vulnerum piamina.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae15)
"hi sunt alumni luminis, quos corpus artat debile, ne per salutem viscerum mens insolescat turgida."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.70)

SEARCH

MENU NAVIGATION