라틴어 문장 검색

Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 10:3)
quippe prae-dictae virgulae superposita libella alterutrum ostendit nec patitur exactorem operis decipi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 13:2)
igitur inditus lecticae et a tribuno praetoriae cohortis deductus est vario rumore custos saluti an mortis exactor sequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장11)
At Tiridates volentibus Parthis Nicephorium et Anthemusiada ceterasque urbes, quae Macedonibus sitae Graeca vocabula usurpant, Halumque et Artemitam Parthica oppida recepit, certantibus gaudio qui Artabanum Scythas inter eductum ob saevitiam execrati come Tiridatis ingenium Romanas per artes sperabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 41장2)
custos et exactor e libertis Euodus datur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장7)
tum maxime exactor grauissimus disciplinae, ut neque itineris neque proelii tempus denuntiaret, sed paratum et intentum momentis omnibus quo uellet subito educeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 65장 1:3)
hanc ut crudelissimam caedem et defleuit edicto et eos, qui spectare sustinuissent, execratus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 3:3)
Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo vel nulla vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus, i ut non tam laudanda sis, si vidua perseveres, quam execranda, si id Christiana non serves, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:5)
quod dii prius o. i. i. adeo se ostendit favere Troianis, ut nomen etiam Graecorum exsecretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1901)
Cererem quia propter raptum filiae nuptias exsecratur, vel ex quo Iovi nupta praelata Iunone repudiata est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5814)
ergo modo nuptura placat ante Cererem, quae propter raptum filiae nupturas exsecratur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5831)
sacra ostia pandas aut venerabilia aut execranda, sicut de Tartaro dicturus est sacrae panduntur portae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1091)
'ille' autem mire exsecratur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2575)
execratur omen 'capiti cane talia demens Dardanio', et ex adversariorum persona rem adtenuat dicendo 'extollere vires gentis bis victae'. etiam illi rei respondet quam dixerat Drances, vim se timere 'vel cum se pavidum' et reliqua, et 'numquam animam talem' et reliqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 37810)
"Eruenda prorsus haec et execranda consensio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION