라틴어 문장 검색

Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles vir callidissimus rerum naturae praecipit admissurae tempore observare siccis diebus halitus septentrionales, utcontra ventum gregem pascamus, et eum spectans admittatur pecus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 12:1)
Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 4:1)
Quo facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, irrepere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 4:3)
ego sicut inclitas quondam urbis igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram, corrumpi superfusum spiritum, eoque fetus segetum et autumni putrescere reor, solo caeloque iuxta gravi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장4)
fragrat acerbus odor patriique exspirat Averni halitus;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 515:1)
Exsicca lacrimas et meroris vestigia dele, pulcerrima, nam prope est qui liberabit te de carcere impiorum;
(단테 알리기에리, Epistolae 26:2)
tantum artificis valet halitus oris quod steterat multis in carcere fornicis annis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X100)
Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa surgere de terra nebulas aestumque videmus, quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur suffunduntque sua caelum caligine et altas sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:4)
quippe videmus enim vestis umore madentis exsiccare suis radiis ardentibus solem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:7)
raptoque cerebro Exsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto Humor, et infuso facies solidata veneno est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:34)
Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam Halitus et soles et levis aura terat.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLII1)
Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem, Casuras alte sic rapit Iris aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII3)
quo contempto exsiccaverunt paludes, et carentes pestilentia per eam partem ingressis hostibus poenas dederunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7014)
quos cum diu pastores sequerentur, delati sunt ad quandam speluncam, halitum ex se pestiferum emittentem, adeo ut iuxta stantes necaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7855)
sin autem acutum prudens et idem sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc proprium esse Atticorum volunt, recte laudant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION