라틴어 문장 검색

An, quae oceano natura, fonti quoque, quaque ille ratione aut impellitur aut resorbetur, hac modicus hic umor vicibus alternis supprimitur egeritur?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 7:1)
Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quasi repelli videbamus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:1)
Quasi ubi illam exspueret iniseriam ex animo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 142)
Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda spumeus extremamque sinu perfundit arenam, nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens saxa fugit litusque vado labente relinquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:5)
sed me per hostis Mercurius celer denso paventem sustulit aere, te rursus in bellum resorbens unda fretis tulit aestuosis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 73)
sunt qui spiritum cum stridore per raritatem dentium non recipiunt, sed resorbent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:3)
tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris humore proximos spargere et maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiamsi non utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem accidunt, potissimum huic loco subiiciantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:3)
Iam istum spiritum exspuemus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 244:5)
Quid non possit superare quondam Getico durior Haemo nec Parrhasio lenior axe saevo cessit membra dolori fessumque movens per colla caput latus alterno pondere flectit, fletum virtus saepe resorbet.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:1)
Nessus hos struxit dolos ictus sagittis qui tuis vitam expuit.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:6)
ego video, tandem spiritum inimicum expue,
(세네카, Phoenissae 45:1)
Ferro peremptus spiritum inimicum expuat.
(세네카, Thyestes 252:1)
ubi hanc anilis expuam leti moram?
(세네카, Troades 1201:1)
sed et iudicio vix per hebdomadam duplicem comperendinato capite multatus in insulam coniectus est serpentis Epidauri, ubi usque ad inimicorum dolorem devenustatus et a rebus humanis veluti vomitu fortunae nauseantis exsputus nunc ex vetere senatus consulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam trahit, uncum et Gemonias et laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 12:1)
fortior ille malis, lacrimasque insana resorbet ira patris, longo rapit arva morantia passu vociferans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권242)

SEARCH

MENU NAVIGATION