라틴어 문장 검색

Ad quem captandum leo se pro tempore blandum Finxit, ut est moris, ubi spes rudis extat amoris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:4)
Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: " Quid es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장2)
Quae cum per se nullius fere pretii sit, maximi momenti ad res arithemticas facta est antiquissimis, quae quantum scimus in nostris litteris exstant, vestigiis eorum signorum, quibus nunc numeros describimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:16)
Nam si, quod nostrae rationes credi uetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is cuius ea esse dicitur non exstet omnino.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:16)
Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 8:1)
Quo fit, ut hoc non sit opinio sed ueritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse conoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:11)
<12> Item, omnis effectus qui sufficienter dependet ab aliqua voluntate inter quem et ipsam voluntatem nulla cadit duratio, simul est cum illa voluntate:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:1)
quia simul sunt in duratione, inter quae nulla cadit duratio, sed mundus sufficienter dependet a voluntate divina, - aliam enim causam non habet - et inter illa nulla cadit duratio, quia non tempus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:2)
mundus dependet ex voluntate divina, sicut ex sua causa sufficiente;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 9 58:2)
Quomodo enim potes dicere quod illud dependet ex potentia materiae cuius productio non est ex materia, sicut est mundus?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:2)
Et quia iam in solutione tactum est quod aliquis effectus sufficienter dependeat ex sola potentia agentis, de quo aliquis dubitaret, ideo hoc declaratur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:9)
Omne illud cuius factio dependet ex materia, si materia non sit, ipsum [esse] impossibile est;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 74:1)
si ergo omnis factio dependet a materia, et nulla ex sola potentia agentis principii, et praeter totum ens quod est citra primum principium non erat materia aliqua, sequitur quod totum ens, quod est primum principium, esset impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 74:3)
In quo vos victores extabatis?
(카이사르, 히스파니아 전기 42:12)
Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar continuato diem noctemque opere in flumine avertendo huc iam rem deduxerat, ut equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent flumen transire, pedites vero tantummodo umeris ac summo pectore exstarent et cum altitudine aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur.
(카이사르, 내란기, 1권 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION