라틴어 문장 검색

torrens dicendi copia multis et sua mortifera est facundia, viribus ille confisus periit admirandisque lacertis, sed plures nimia congesta pecunia cura strangulat et cuncta exuperans patrimonia census quanto delphinis ballaena Britannica maior, temporibus diris igitur iussuque Neronis Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes tota cohors:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X4)
Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 34:2)
nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum, haec pro ponderibus casus celerare necessest propterea quia corpus aquae naturaque tenvis aeris haud possunt aeque rem quamque morari, sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:5)
sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur cetera;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:4)
Denique tantopere inter se cum maxima mundi pugnent membra, pio nequaquam concita bello, nonne vides aliquam longi certaminis ollis posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis omnibus epotis umoribus exsuperarint?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:1)
praesens dolor exsuperabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:8)
Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
Et domus Herculei custos Pinaria sacri Quidam enim aram Maximam, cum vicino conflagraret incendio, liberatam a Pinariis ferunt, et ideo sacri custodem domum Pinariam dixisse Virgilium.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 12:2)
O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est Consulere, et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 16:4)
nec tristia secla ferarum *Exuperant silvis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:5)
O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est Consulere atque omnes metuentem expendere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 17:1)
aut potest subtilius dictum accipi, quod Ilium conflagravit incendio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5664)
sane non nulli hunc Androgeum non ita, quemadmodum supra dictum est, insidiis occisum, sed a Marathonio tauro, qui flammas vomere dicebatur, conflagratum tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 203)
alii 'custos Pinaria sacri' dicunt, quod cum ara maxima vicino incendio conflagraret, a Pinariis liberata sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 26913)
ubi oleae in oleastrum insitae non fuerint, etiam si incendio conflagrarint, exustae a trunco reviviscent et caesae reverti possunt atque ima similes revirescere terra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3123)

SEARCH

MENU NAVIGATION