라틴어 문장 검색

Sed etsi non maius in clerici amore quam laici ponamus versari delictum, aliud tamen est quod vehementer feminis clerici contradicit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 25:3)
Sed nec unquam fuit, ut credo, in mundo femina visa quae huius rei largitionem non petentibus voluerit sponte offerre, solito istud feminarum contradicente pudore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 32:12)
secundus autem exhiberi contradicit sibi amator.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 45:8)
Nam si captus fueris amore feminae cuiuscunque fallacis et ditari quaerentis, illius nunquam consequeris amorem, sed vulpino decipieris ingenio quia, quum falsos tibi nutus extorquendi causa demonstrabit amoris, venti te aura ditabit inani, sibique largiendi tibi provocabit ingenium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:2)
Hic ab ea divertere quaerit, mulier vero ipsum in pristino retinere cupiens statu eiusdem voluntati contradicit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 7:2)
Contradicit quidem iuvenis se praeferendum adulto quia, si postulatum fuerit consecutus amorem, ex tali posset igitur morum probitatem assumere, et si per eam ad morum probitatem improbitas reducatur, laus esset mulieri non modica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:3)
Quidam vero secretarius prioris amantis nimium condolens de mulieris fide mutata novum sibi contradicit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:2)
Huic autem feminae Narbonensis dominae sententia contradicit, quae taliter super hac figura respondit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 22:3)
mulier autem penitus contradicit asserens se sui coamantis non esse amore frustratam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 24:4)
Duplici ergo ratione inurbane conaris regiam mihi contradicere mensam."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 10:4)
Ubi est dictus palatii custos ad ulteriora mihi loca contradicturus accessum?í
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 12:4)
Alia quoque ratio crimen nobis contradicit amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 7:1)
Iam in beneficiis, quomodo colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:47)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Hanc igitur mucrone petens, a corpore uitam Extorquet, cogitque mori quam uiuere mundo Mors erat, et mundi mortem mors una retardat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION