라틴어 문장 검색

exules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 430:2)
dum integrae res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus vindex fortunae dignitatisque suae aut, ut viro forti dignum sit, patiatur quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 535:1)
quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 232:1)
quos cum flentes ac sordidatos cerneret, et ipse inlacrimasse dicitur sorti humanae, quod qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum adcivisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris regno, in parvam insulam compulsus, supplex, fani religione non viribus suis tutus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION