라틴어 문장 검색

Nam modo circa totum corpus partemue aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica uel sudore nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 56:3)
et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 58:4)
Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 61:3)
At ubi iam exulceratio est, id, quod fit ex sulpuris P. #1114 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 62:5)
Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisue est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore [in] finito diu lacrima cum pituita profluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 3:3)
Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:4)
quae neque nisi in magna uetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:4)
Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 54:1)
Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino uel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 54:6)
Licet tamen etiam isdem medicamentis non inutiliter uti, quae uel cicatrices uel aspritudinem extenuant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:5)
Si uero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput uelandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 1:1)
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:1)
deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:3)
Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 13:1)
quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique uitam hominis infestat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 39:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION