라틴어 문장 검색

Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장393)
sive unguitur cicatrix, quod in facie fieri potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장394)
At si vel excrevit cicatrix vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장396)
Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장397)
Cute exulcerata coicienda sunt, super concavam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur et tum cicatrix inducatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장399)
Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reverterunt et causam mortis adtulerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장53)
Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum inaequaliter tamen;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장99)
Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renovatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장124)
interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장133)
Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa potione cum ture contritum vino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장139)
et sive ferro sive medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장143)
Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장152)
Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conveniuntque, in vulneribus (26, 27) exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장215)
adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus . . . cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장296)
Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장335)

SEARCH

MENU NAVIGATION