라틴어 문장 검색

Vesica autem in ipso sinu neruosa et duplex, ceruice plena atque carnosa, iungitur per uenas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 11:1)
In interiore uero faucium parte interdum exulceratio esse consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:1)
Tussis uero fere propter faucium exulcerationem est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 1:1)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio adficit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:3)
eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:2)
At si neruosus aut muscolosus is locus est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 1:6)
si neruosus aut musculosus, quod emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:3)
Vomitus quoque bilis non uoluntarius, uel protinus ut percussus est aliquis, uel dum inflammatio manet, malum signum est in is dumtaxat, quorum uel nerui, uel etiam neruosi loci uulnerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 48:1)
Si quid molliendum est, quod in neruosis locis musculosisque necessarium est, cerato quoque super uulnus utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:1)
deinde si locus neque neruosus neque musculosus est, uulnus id adurendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:2)
Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, subliuidum, inaequaliter tamen;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 17:1)
interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:3)
Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa portione cum ture contritum uino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 23:2)
cumque fere iuxta sint caro et neruos et aliqua neruosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diuersa corporis genera perroserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:5)
at ex neruoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius et minus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION