라틴어 문장 검색

nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum, haec pro ponderibus casus celerare necessest propterea quia corpus aquae naturaque tenvis aeris haud possunt aeque rem quamque morari, sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:5)
usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei exitium celeri celeratur origine flammae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:6)
et tempestate in terra caeloque coorta in caelum terrasque remotae iure facessunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:9)
Sed iam, si videtur, a collatione versuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium et sermo ad alia non minus praesenti causae apta vertatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 15:1)
Illa viam celerans per mille coloribus arcum id est per arcum mille colorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 4:4)
sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:3)
Sic ergo pauci qui aderunt doctiores in consensum rudis consortii salva et intra se quiescente veri notione migrabunt, ut omnis discordiae suspicio facessat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 11:2)
Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 22:1)
Facessant, ait, haec quae inter vos in ostentationem loquacitatis agitantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:2)
haec celerans celeriter facere cupiens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6561)
visendi frequentativum est 'viso', ut 'verso' 'facesso', licet rarum sit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 631)
celerare infinitivum pro pronuntiativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6662)
alias 'discedit' significat, ut et Terentius haec hinc facessat, tu molestus ne sies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2953)
celeres mandata per avras sicut supra celeres defer mea dicta per auras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3576)
inde aliae celerant cursus hoc est, inde aliae nymphae aliarum navium cursus celeriores efficiunt, sicut fecerat Cymodocea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2491)

SEARCH

MENU NAVIGATION